CORTINA vel CORTYNA

CORTINA vel CORTYNA
CORTINA, vel CORTYNA
vide Gortyna.
Alias Cortina est lebes, sive vas, in quo ringitur lana, aut decoquitur, sive recipitur aliquid. Cato de R. R. c. 66. Cortinam plumbeam in lacu ponito, quo oleum fluat. Virgil. autem in l. 3. Aen. v. 92. et l. 6. Aen. v. 347. tripodem illu, in quo Phoebades sedentes oracula reddebant, Cortinam vocat. Val. Flacc. l. 1. v. 6.
Phoebe mone; si Cumaeae mihi conscia vatis
Stat castâ cortina domô. ----- -----
Namque et tripus vas rotundum erat. Vet. Glos. Cortina, Δελφικὸς τρίπους Α᾿πόλλωνος. Prudentius tamen Cortinam a tripode distinguit. Ita enim Apotheosi, v. 506. scribit,
Delphica damnatis tacuerunt sortibus antra,
Non tripodas Cortina tegit. ----- ----
Vide Vosl. in Cortina. Nic. Lloydius. Scaliger Cortinam, appellatum esie tripodem Pythicum, a corio Pythonis, quô Apollinis operâ fuerit obductus, ait in Poetices libris; de cuiusinodi cortinarum frequentislimo olim usu, in ornandis deorum templis, Apollinis praesertim et Bacchi, vide Casaubon. ad August. Sueton. c. 52. et infra Tripus, it. Quindecimviri. De cortinis vero fulloniis, vide Salmas. ad Solin. p. 391.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”